Charter Document - 03790783

Charter Document - 03790783


Charter Number: 03790783
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dux Aquitanorum et Normannorum et comes Andegavorum senescalco Pictavie et preposito Xanctonensi et omnibus servientibus et ministris suis salutem Mando vobis et precipio ut omnes res et possessiones ad abbatiam Sancte Marie de Xanctonis pertinentes in pace et libere et quiete esse permittatis sicut carte quas a fundatione ecclesie sue sanctimoniales habent et carta Alienordis ducisse uxoris mee testantur nec aliquis in possessionibus earum herbergamentum aut questam aut procurationem aut cabalcatam aut exercitum aut quidlibet aliud vi aut terrore ulterius exigat set et vigeriam de homicidio de furtu de raptu de incendio prorsus dimittatis Precipio insuper vobis quatinus contra omnes qui possessiones earum inquietaverint eas manuteneatis et defendatis sicut res meas proprias Si vero super hoc amplius de vobis querimoniam audiero grauem inde vindictam sine dubio accipiam Testibus Gaufrido Burdegalensi archiepiscopo Philippo Baiocensi episcopo Arnulfo episcopo Lexoviensi episcopo Agennensi Gaufrido de Clers Emblone de Malleone Saldebrolio constabulario magistro Bernardo Apud Petragoras