Charter Document - 03790780
Charter Number: | 03790780 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Writ |
Date: | 1146 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G[alfridus] dux Norm[annorum] et comes And[egavorum] Hugoni Rothomag[ensi] archiepiscopo et omnibus episcopis Norm[annie] et omnibus justiciis suis et baronibus et omnibus fidelibus suis salutem Notum sit vobis atque omnibus tam presentibus quam futuris me consilio et concessu Henrici filii mei reddidisse monachis Sancti Wandreg[isili] omnes decimas et elemosinas in bladis et in denariis et in omnibus rebus sicut in tempore regis Henrici habebant scilicet decimam ebdomadarum telonei mei in Rothomago et quicquid habebant apud Archas et apud Deppam et apud Botellas et apud Estruem et apud Argent[onam] et apud Falesiam et apud Oximas et apud Cadomum in feria prati et ubicumque aliquid haberent in anno quo rex Henricus vivus et mortuus fuit Test[ibus] Ric[ardo] cancell[ario] Roberto de Novoburgo R[oberto] de Corceio Alex[andro] de Bo[hun] Apud Argentonam