Charter Document - 03790776

Charter Document - 03790776


Charter Number: 03790776
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant et intelligant tam presentes quam posteri sancte dei ecclesie fideles quod ego Henricus dux Normannorum et comes Andegavorum ob remedium anime Gaufridi patris mei comitis Andegavensis et omnium fidelium absolutionem dono et concedo ecclesie beati Mauri confessoris monachis ibidem deo servientibus et servituris totam vicariam sine retinac[u]lo quam habebam in terra Sancti Mauri que vocatur Lectus Ansaldi sicut Fulco avus meus et eius uxor Aramburgis comitissa predicte ecclesie donaverunt et concesserunt et eorum carta testatur Addo etiam hoc quod terra ejusdem ecclesie que in Laudunensi paga consistit libera sit ab omni consuetudine et ab omni vicariorum potestate totam omnino liberam esse concedo eis exceptis exercitu et equitatu Concedo etiam de meo nemore quantum eis opus fuerit omnes arbores excepta quercu prope pede fecunda Factum est autem hoc donum Willelmo ejusdem loci abbate impos cante apud Andegavim anno ab incarnatione domini millesimo centesimo quinquagesimo primo testibus Briencio de Marteigniano Hugone angligena Willelmo de Osterio Pagano de Verun magistro Matheo die Veneris festi Sancti Theodori martirs papa Romane sedis Eugenio francorum rege Ludouico Normanno Andegavensi episcopo