Charter Document - 03790770

Charter Document - 03790770


Charter Number: 03790770
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1149 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Anglorum justic[ie] vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Essex[a] salutem Sciatis me clamasse quietam Sancto Edmundo et monachis eius unam hidam et dimidiam terre in Munehalla inperpetuum de placitis et querelis et sciris et hundredis et auxiliis vicecomitum et danegeldis et omnibus aliis geldis et auxiliis et consuetudinibus et secularibus exactionibus ad servitium altaris Sancti Edmundi Quare volo et firmiter precipio quod terra illa et homines Sancti Edmundi in ea manentes sint imperpetuum quieti de omnibus supradictis rebus sicut mea propria elemosina Testibus Daniel[e] abb[at]e et W[illelmo] Mart[el] et Bald[rico] de sigillo Apud Sanctum Edmundum