Charter Document - 03790769
Charter Number: | 03790769 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1135 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo Lund[oniensi] et justic[ie] et vicecomiti et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Essexa salutem Sciatis quia reddo et concedo deo et Sancto Eadmundo et abbati et monachis manerium de Wrabenessa finaliter imperpetuum solutum et quietum ab omni calumpnia ad victum monachorum ita ne amplius respondeant inde Rog[ero] filio Ric[ardi] filii Walch[elini] neque heredibus suis neque alicui aliter qui quicquam inde clamet pro aliquo brevi quod inde veniat Et ideo volo et firmiter precipio quod bene et in pace et honorifice et libere et quiete teneant cum saca et soca et tol et theam et infongeneþeof et cum omnibus consuetudinibus et libertatibus suis sicut Sanctus Eadmundus liberius et quietius alias terras suas tenet T[estibus] A[lexandro] Linc[olniensi] episcopo []