Charter Document - 03790768
Charter Number: | 03790768 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1139 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus justic[iis] comitibus baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis Angl[ie] salutem Sciatis me dedisse et concessisse ecclesie Sancti Eadmundi et abbati et monachis ibidem deo servientibus terram que fuit Rog[eri] filii Eudon[is] de Turstaneston de feudo Rog[er]i Pictavini in elemosinam et servitium ejusdem terre scilicet dimidii militis Quare volo et firmiter precipio quod eadem ecclesia et monachi terram illam et servitium illius bene et in pace libere et quiete teneant in perpetuam elemosinam pro salute mea et propinquorum meorum et pro anima regis Henrici et antecessorum meorum regum Angl[orum] Testibus R[icardo] de Luci et F[ulcone] de Oilli et Ric[ardo] Frax[ineto] Apud Sanctum Eadmund[um]