Charter Document - 03790751

Charter Document - 03790751


Charter Number: 03790751
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Letter
Date: 1144 - 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] Sugerio abbati Sancti Dionysii dilecto amico suo salutem Multos vobis grates reddo quod assiduam et indesinentem dilectionem mihi exhibetis et ad omnia agenda mea que apud regem Francorum experiri vellem semper presto et intercessor esse curastis sicut ab eis accepi qui inde ad me redierunt Et sciatis quod multum vobis sum obnoxius et libentissime vobis et vestris benignitatem quam mihi totiens impertistis retribuam et terras vestras que in parte mea sunt custodiri et defendi faciam et ex quo potero illam vobis terram reddam quam vobis dedi que adhuc est in potestate inimicorum meorum