Charter Document - 03790750

Charter Document - 03790750


Charter Number: 03790750
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1152 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae

Charter:

Stephanus rex Anglorum archiepiscopo Cantuariensi et iust[icie] et vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Chent salutem Sciatis me concessisse et confirmasse donationem illam quam Willelmus de Ipra fecit ecclesie Sancti Bertini et monachis in ea deo servientibus de ecclesia de Trullega et de pertinentiis eius Quare volo et firmiter precipio quod eadem ecclesia et monachi Sancti Bertini ecclesiam illam bene et in pace et libere et quiete et honorifice habeant et possideant cum terris et decimis et omnibus aliis pertinentiis eius sicut Willelmus de Ipra eam illis dedit et concessit et carta sua confirmavit Testibus Ricardo episcopo Londiniensi et Roberto episcopo Linco[l]niensi et com[ite] Sim[one] et W[illemo] Mart[el] Apud Londinum