Charter Document - 03790747

Charter Document - 03790747


Charter Number: 03790747
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Freedom
Date: 1144 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G[alfridus] dux Norm[annorum] comes And[egavorum] baronibus et omnibus vicecomitibus et ministris totius Anglie et Normannie et portuum maris salutem Precipio quod totum corrodium et omnes res monachorum de abbatia de Vinaz quas servientes eorum affidare poterint pertinere suo dominico victui et vestitui sint in pace et quiete de theloneo et passagio et omnibus consuetudinibus sicut mee res proprie Et super hoc prohibeo quod nullus eos disturbet injuste super x libras foris facture Testibus comite de Pontevio et Alexandro de Bohun et Roberto de Noburg[o] Apud Argentomum