Charter Document - 03790744
Charter Number: | 03790744 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1150 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum episcopo Linc[olniensi] et justiciariis et vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Buchingh[am]scire salutem Sciatis me concessisse et confirmasse donationem illam quam Hamo filius Mainfenin Brit[onis] fecit ecclesie Sancti Albani et monachis ibidem deo servientibus de una virgata terre et dimidia in Chalfhunta et de uno assarto in eadem villa pro anima patris sui Quare volo et precipio quod eadem ecclesia et monachi terram illam bene et in pace et libere et quiete teneant liberam et solutam omni exactione sicut predictus Hamo eam illis dedit et concessit et carta sua confirmavit Test[ibus] Rob[erto] de V[er] et Henrico de Essex[a] et Ric[ardo] de Canvill[a] Apud Rading[as]