Charter Document - 03790743

Charter Document - 03790743


Charter Number: 03790743
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopo Cantuar[iensi] justic[ie] vic[ecomiti] baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglis de Chent salutem Sciatis me concessisse et confirmasse in perpetuam elemosinam deo et ecclesie Sancti Albani et monachis in ea deo servientibus donationem illam quam Nig[ellus] de Albineo eis fecit in elemosinam pro salute anime sue de manerio de Estwala Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia prefata et monachi teneant manerium illud bene et in pace et libere et quiete et honorifice in bosco et plano et pratis et pasturis et aquis et stagnis et viis et semitis et omnibus locis et cum omnibus aliis rebus et libertatibus et quietanciis et liberis consuetudinibus que ad illud pertinent cum quibus prefatus Nigellus vel aliquis ante eum unquam melius vel liberius tenuit et sicut ipse illud eis dedit et concessit in elemosinam et sicut rex Henricus illud eis concessit et per cartam suam confirmavit Testibus Matilde regina et Rob[erto] de Ver et Will[elm]o de Ipra et Adam de Beln[aco] Apud Westm[onasterium]