Charter Document - 03790739
Charter Number: | 03790739 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus justic[iis] comitibus baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse ecclesie Sancte Marie de Ruhford et monachis in ea deo servientibus donationes illas quas eis fecerunt in elemosinam Hugo de Musca[m]p et Adam Tison et Will[elmu]s filius eius et Gaufr[idus] de Stanton[a] et Malgeri[us] Rollestona et Gisleb[er]tus de Chealum et Rad[ulfus] Silvan[us] de terris feodorum suorum in bosco et plano et in pratis et pascuis Quare volo et precipio quod ecclesia illa et monachi terras illas et teneuras bene et in pace et libere et quiete teneant in perpetuam elemosinam solutas et quietas de omni seculari exactione et servitio sicut predicti largitores eas illis dederunt et concesserunt et cartis suis confirmaverunt T[estibus] H[ugone] ep[iscop]o Dunelm[ensi] et Ric[ardo] de Luci et Will[elmo] Peur[el] et Ric[ardo] de Canvill[a] Apud Werchesop[am]