Charter Document - 03790736

Charter Document - 03790736


Charter Number: 03790736
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Steph[anus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus justic[iis] comitibus baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis quia pro anima regis H[enrici] avunculi mei et aliorum antecessorum meorum et pro salute anime mee et Matilde regine uxoris mee et Eust[achii] filii mei et aliorum puerorum meorum concedo et confirmo illam donationem [quam] Gileb[er]tus de Ga[n]t fecit deo et ecclesie Beate Marie Rievall[ensis] et monachis ibidem deo servientibus de manerio de Ruf[ford] Quare volo et firmiter precipio quod teneant manerium illud cum omnibus ei adjacentibus in bosco et plano et pratis et aquis libere et quiete ab omnibus consuetudinibus sicut Gileb[ertus] de Ga[n]t illud eis dedit et concessit et carta sua confirmavit T[estibus] Rob[erto] canc[ellario] et Com[ite] Sim[one] et Com[ite] Will[elmo] de Arund[el] Apud Linc[olniam]