Charter Document - 03790728
Charter Number: | 03790728 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1150 - 1151 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] dux Normannorum justiciis suis Normannie et vicecomitibus et omnibus baronibus et burgensibus et fidelibus suis Rothomagensibus salutem Sciatis quod ego concessi Willelmo Canuto et Roberto de Gramestede et Oyno de Fiscano et Viviano de Sancto Audoeno et omnibus sociis suis corduanariis et corvisariis Rothomagensibus ut habeant gildam suam ita bene et honorifice et plenarie de ministerio suo sicut eam unquam melius et plenarius habuerunt tempore regis Henrici Et nullus faciat ministerium eorum nisi per eos neque aliqua eis fiat iniuria desicut illam gildam habuerunt tempore regis Henrici Testibus Roberto de Corceyo et Roberto de Novoburgo Apud Rothomagum