Charter Document - 03790726

Charter Document - 03790726


Charter Number: 03790726
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1144 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[Galfridus] dux Normann[orum] comes Andegau[orum] archiepiscopo Rothomagensi episcopis comitibus baronibus et omnibus justiciariis suis Normannie salutem Sciatis quod recognitum fuit coram me in curia mea per juramentum legitimorum militum Willelmi scilicet de Euremodio Rogerii de Briquegny Bartholomei de Berengervilla quod decanus Beate Marie Rothomagensis et canonicus ejusdem ecclesie de prebenda de Angervilla habuerunt tempore H[enrici] regis Anglie in foresta d'Alihermont omnes consuetudines suas liberas et quietas de vivo jacente et de mortuo stante et ligna ad herberg[agium] et virgas ad clausturam et pasnagium et herbagium et omnes alios redditus foreste et omnia placita et omnia cautalla foresfacta et omnes misericordias et quicquid pertinebat ad regem de hominibus eorum de Sancto Vedasto et de Angervilla et quod non debent mitti in placitum de occasionibus foreste super hoc quod possent affidare Testibus Gaufrido de Clees Roberto de Curci Apud Rothomagum