Charter Document - 03790725

Charter Document - 03790725


Charter Number: 03790725
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Post obitum comitis [Gaufredi] Nivardus calumpniam fecit super boscum de Lateio et homines Sancte Marie cepit et captos in turre posuit moniales vero Sancte Marie audita iniuria Nivardi conquestum suum Henrico comiti Andegavis et duci Normannorum apud Barbiflodium retulerunt Illic enim iter suum parabat ad transfretandum in Angliam ad suscipiendam coronam regni Anglorum hereditatem suam Comes vero ut audivit conquestum monialium et iniuriam Nivardi mandavit [et] Gosleno dapifero suo commendavit ut sicut pater eius boscum de Lateio liberaverat ita et ipse proborum hominum qui affuerunt testimonio eis liberaret Goslenus vero dapifer acceptis litteris comitis posuit terminum Nivardo iuris faciendi monialibus Ad terminum conuenerunt Nivardus et abbatissa Th cum testimonio proborum hominum in superioribus prenominatorum Hii testes adducti [juxta] preceptum comitis boscum de Lateio liberum et quietum monialibus attestati sunt Gosfredus de Cleeriis Goslenus de Turono Pipinus de Turono Garinus de Belesmo Choan de Brachesac Frisonus de Brachesac Mauricius de Lorre Hugo decanus magister Ruvellonus Paganus Singe Petrus Eudelin Turpinus Garinus de Turono Bertelotus Bet Solem Johannes Bachelotus et plures alii