Charter Document - 03790718
Charter Number: | 03790718 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1135 - 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus gratia dei rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus ceterisque omnibus baronibus suis francigenis et anglis totius regni Anglorum salutem Notum vobis omnibus esse volo quod omnes donationes et concessiones omnium maneriorum et omnium terrarum et omnium ecclesiarum cum omnibus redditibus et rectitudinibus suis et omnium decimarum que hactenus concesse et donate sunt ecclesie Sancti Andree apostoli que sita est in civitate Rouecestra a quibuscunque sive regibus sive archiepiscopis vel episcopis seu comitibus seu allis quibuslibet huius regni nobilibus concesse sint aut donate ego Stephanus dei gratia rex Anglorum potestate regie dignitatis mihi a deo collata omnimodo firmas et imperpetuum stabiles esse concedo et eas nominatim quas Gundulfus illius ecclesie episcopus ad usum monachorum illorum qui in eadem ecclesia domino Christo et predicto apostolo devote famulantur permaneant ordinavit ego eidem ecclesie et eisdem monachis jure eterne hereditatis habendas et libere atque quiete confirmo possidendas Et sicut ipse prenominatus episcopus qui ecclesiam illam fundavit et monachos illos illic congregavit et maneria ipsa et terras quas in suo dominico habebat ipsis monachis a suo proprio victu discrevit et discretas iam dedit videlicet Uldeham cum omnibus appenditiis suis Frandesberiam cum omnibus appenditiis suis Stoches cum omnibus appenditiis suis Suthfletam cum omnibus appenditiis suis Danitunam cum omnibus appenditiis suis Lainhetham cum omnibus appenditiis suis Hedenham cum manerio quod appendet Cudintuna nomine et cum omnibus quadraginta hidis terre que appendent et omnes alias minutas terras et omnes redditus omnium terrarum ubicunque sint quas suo tempore acquisivit et illis dedit cum soca et saca et tolne et teame et omnibus aliis consuetudinibus et rectitudinibus et libertatibus quas ipse met unquam melius habuit in terris et in aquis et in silvis et in viis et in omnibus locis ita firmiter et stabiliter in omnibus omnia ista monachis illis concedo et confirmo Et hanc confirmationem meam pro anima patris mel et matris mee et pro anima mea et uxoris mee et omnium parentum meorum stabilio et stabilitate signi sancte crucis domini nostri Ih[es]u propria manu mea et sigillo meo consigno Signum Stephani regis + Signum Henrici Wintoniensis ep[iscop]i + Signum Algari ep[iscop]i de S[anc]to Laudo + Signum Adelulfi episcopi de Carl[eolo] + Signum Rogeri de Fiscanno + Signum Matildis regine + Signum Waleranni comitis de Mellent + Signum Hugonis Bigot +