Charter Document - 03790712

Charter Document - 03790712


Charter Number: 03790712
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1135 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Anglorum episcopo de Thetford et baronibus et vicecomitibus et omnibus ministris suis et fidelibus suis francis et anglis de Suffolchia et de Norfolchia salutem Sciatis me concessisse sanctimonialibus de Radyngefelde donationem illam quam Emma comitissa de Gennes eis fecit de terra de Raddingefeld et de omnibus rebus que pertinent ad eandem terram sicut ipsa comitissa eis dedit et concessit et sicut ego ipse eis concessi dum comes fui de Moritonio de cuius feodo est eadem terra Et volo et firmiter precipio quod bene et in pace et honorifice teneant cum omnibus consuetudinibus suis et quietationibus et libertatibus suis eidem terre pertinentibus Testibus Hugone Bygot et Willelmo Martel et I[ohanne] Marescallo Apud Westmonasterium