Charter Document - 03790709

Charter Document - 03790709


Charter Number: 03790709
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Order
Date: 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f26r)

Charter:

H[enricus] dux Norm[annorum] et Aquit[anorum] et comes And[egavorum] R[eginaldo] abbati Rading et toti conventui salutem et dilectionem Mando vobis et precipio quatinus sicut amorem meum diligitis et sicut in me confidere vultis comp[ositi]onem que per me et coram me facta fuit super ecclesia de Berkel[eia] ratam et inconcussam teneatis Comes enim Reg[inaldus] qui in hoc et in aliis negotiis meis locum meum tenet in Angl[ia] xv libratas terre quas vobis dare pepigi vobis assignabit ecclesie vestre in perpetuam elemosinam optinendas de dominio videlicet meo Vos autem in termino quem ipse vobis constitu[er]it ad eum veniatis et terram illam omni occasione remota recipiatis Ego vero ratum et firmum habeo q[uod] ipse vobis faciet et iam diu terram illam vobis assignassem si negotiis magnis et multis impeditus non fuissem T[estibus] Reginaldo comite Cornubie et Roberto de Dunstanvilla Apud Augum