Charter Document - 03790707
| Charter Number: | 03790707 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1150 - 1151 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f20r,p43) |
Charter:
Venerabili patri et amico karissimo T[heobaldo] dei gratia Cantuariensi archiepiscopo et apostolice sedis legato H[enricus] eadem gratia dux Norm[annorum] salutem et dilectionem Notum sit paternitati vestre me dedisse et concessisse monachis ecclesie Sancte Marie de Rading[is] ecclesiam de Berkelaia cum omnibus ad eam pertinentibus Sed quia hanc donationem audivi displicere Rogero de B[er]kel[eia] cuidam meo firmario paternitati vestre preces porrigo quod si opus fuerit et monachi petierint prefatum Rogerum ab eorum infestatione si forte infestare presumpserit ecclesiastica animadversione cohibeatis T[este] Will[elmo] cancellario Apud Falesiam
