Charter Document - 03790706

Charter Document - 03790706


Charter Number: 03790706
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dei gratia dux Normannorum omnibus fidelibus suis francis et anglis tam clericis quam laicis salutem Sciatis me dedisse et in perpetuam elemosinam concessisse necnon et sigilli me[i] auctoritate confirmasse deo et Sancte Marie de Rading[is] et monachis ibidem deo servientibus ecclesiam de Berkel[eia] integre cum omnibus appendiciis suis pro anima regis H[enrici] avi mei et pro salute mea et patris mei et matris mee et fratrum meorum Et volo quod eam habeant et teneant sicut melius et liberius tenent quicquid donatione predicti regis Henrici avi mei possident T[estibus] Willelmo canc[ellario] Alexandro de Bohun dapifero Willelmo de Crevecuer Willelmo de Ansgeruill[a] Apud Falesiam