Charter Document - 03790700
| Charter Number: | 03790700 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1141 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f15v,p34) |
Charter:
Mathild[is] imperatrix Henrici regis filia Johanni Marescallo et vicecomiti de Wiltesir[a] et hominibus de Merleb[er]ga salutem Sciatis me dedisse et concessisse deo et Sancte Marie de Radingis et monachis ibidem deo servientibus pro salute anime mee et H[enrici] regis patris mei et omnium parentum meorum terram H[er]eb[er]ti filii Fulcherii qui apud Rading[as] monachus devenit cum domibus et omnibus ad ipsam terram pertinentibus ita scilicet ut sic libere teneant sicut cetera omnia sua ex dono patris mei tenent et sicut predictus H[er]eb[er]tus unquam melius tenuit His testibus H[enrico] episcopo Wintonie et A[lexandro] episcopo Lincoln[ie] et R[oberto] comite Gloec[estrie] et Milone constabul[ari]o et Hunfrido de Buhun dapifero Apud Radingia[s]
