Charter Document - 03790697
| Charter Number: | 03790697 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1141 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f15v,p34) |
Charter:
M[athildis] imperatrix H[enrici] regis filia A[lexandro] episcopo Lincoln[iensi] et omnibus baronibus de Oxenefordescire salutem Sciatis me dedisse et concessisse ecclesiam de Stantune cum omnibus rebus ei pertinentibus in decimis et terris et omnibus aliis rebus ecclesie Sancte Mar[ie] de Rading[is] et monachis ibidem deo servientibus in elemosinam sic[ut] eam A[delida] regina uxor patris mei et W[illelmus] vir eius eis dederunt [et per] cartas suas confirmaverunt et volo et precipio ut eam bene et in pace teneant sicut melius [alias] suas res tenent His testibus B[ernardo] episcopo de Sancto D[avi]d et R[odberto] comite de Gloec[estria] et Hun[frido] de Buun dapifero Apud Rading[as]
