Charter Document - 03790696

Charter Document - 03790696


Charter Number: 03790696
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Egerton MS 3031 (f17v,p38)

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus justiciis comitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse ecclesie Sancte Marie de Rading[is] et monachis in ea deo famulantibus omnes illas terras et tenuras quas rex Henricus avunculus meus eis dedit et concessit et cartis suis confirmavit et omnes illas terras et tenuras quas ego ipse eis dedi et concessi et cartis meis confirmavi et omnes alias terras et tenuras quas alii eis dederunt et concesserunt de quibus habent scripta et confirmationes de eodem rege Henrico avunculo meo vel de me ipso illis datas ab illo Pascha in retro quod fuit proximum post compositionem inter me et H[enricum] ducem Normannie factam Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia illa et monachi omnes illas terras et tenuras sicut predictum est a rege Henrico vel a me ipso illis datas et confirmatas vel a quibuscumque eis concessas bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant et in perpetuam elemosinam possideant solutas et quietas ab omni seculari exactione et servitio ita quod a nemine aliquo tempore inde ponantur in placitum nec alicui inde respondeant T[estibus] comite Hugone et Henrico de Essexa et Ricardo de Luci et Warino de Lusor[iis] Apud Lundon[iam]