Charter Document - 03790690

Charter Document - 03790690


Charter Number: 03790690
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139 - 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me dedisse et concessisse deo et Sancte Marie de Radingis et monachis ibidem deo servientibus pro salute anime mee et regis Henrici avunculi mei et pro incolumitate totius regni mei totam terram de Windesoris et de Cateshila in perpetuam elemosinam que fuit Gaufr[idi] Purcell[i] tali tenore quod Rad[ulfus] Purcell[us] teneat de ipsis monachis xx solidatas de terra de Windr[esoris] sicut inde finivit coram me cum ipsis monachis Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace et libere et quiete et honorifice et plenarie teneant in bosco et plano et pratis et pasturis in aquis et stagnis et molendinis in civitate et extra et in omnibus rebus et locis omnibus et cum omnibus libertatibus et quietanciis ad terram illam pertinentibus et cum quibus melius et liberius et quietius tenent alias terras suas Testibus G[aufrido] de Magnavilla et Ric[ardo] de Luci et Turgis[io] de Abrincis et Elya de Amundevilla et Joh[ann]e vicec[omite] et Rob[er]to Burnell[o] et Rad[ulfo] Purcell[o] Apud Norwicu[m]