Charter Document - 03790688
Charter Number: | 03790688 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1135 - 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo Wirec[estrie] et com[iti] de Warwic et justic[ie] et vic[ecomiti] et baronibus et ministris de Warwicsc[ira] salutem Precipio quod abbas de Rading[is] teneat terram et homines suos de Rochintona ita bene et in pace et libere et quiete in pratis et pasturis et aquis et via et semitis et divisis cum omnibus quiet[ationibus] suis de plac[itis] omnibus et querel[is] et scir[is] et hundr[edis] et occasion[ibus] sicut melius tenuer[at] tempore regis Henrici et die qua fuit vivus et mortuus Quia ecclesia illa in manu et tutela m[ea est] propria sicut erat in manu regis Henrici Teste R[oberto] de Ver Apud Westm[onasterium]