Charter Document - 03790686
Charter Number: | 03790686 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1136 - 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Add MS 89169 (f18r) |
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis quia concessi deo et ecclesie Sancte Marie de Rading[is] et abbati et monachis in perpetuam elemosinam manerium de Rokintona in Warwicsc[ira] ad tenendum de me in capite sicut propriam elemosinam meam quod manerium Adelicia de Evereio eis dedit concessu regis H[enrici] Et concedo eis unam hidam terre et dimidiam in Hoctona de dono Roberti comitis Legr[ecestrie] sicut carta regis Henrici et carta comitis testantur Et concedo eis terram de Wicheberia que fuit Ingelr[ami] apostolici monachi sui ex dono regis Henrici Quare volo et precipio quod bene et in pace et libere et quiete teneant in bosco et plano in pratis et pasturis in aqua et molendinis in warennis in omnibus rebus cum socco et sacca et toll et theam et infangenetheof et cum omnibus libertatibus eis pertinentibus cum quibus ecclesia Rading[ensis] tenet alias terras suas et sicut carte regis Henrici testantur T[estibus] H[enrico] episcopo Wint[oniensi] et R[ogero] episcopo Sar[esberiensi] et A[lexandro] episcopo Linc[olniensi] et R[oberto] de Ver et A[lberico] de Ver et Will[elmo] Martel Apud Oxon[iam]