Charter Document - 03790685

Charter Document - 03790685


Charter Number: 03790685
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Add MS 89169 (f19r)

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis quia concessi deo et ecclesie Sancte Marie Rading[ensis] et abbati et monachis in perpetuam elemosinam terram de Wicheb[ur]ia que fuit Ingel[rami] apostolici monachi sui ex dono regis H[enrici] Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant in bosco et plano in pratis et pasturis in aqua et molendinis in warenn[is] et in omnibus rebus cum socca et sacca et toll et theam et infangenetheof et cum omnibus libertatibus ei pertinentibus cum quibus ecclesia Rading[ensis] tenet alias terras suas et sicut carte regis H[enrici] testantur T[estibus] H[enrico] episcopo Winton[iensi] R[ogero] episcopo Sar[esberiensi] et A[lexandro] episcopo Linc[olniensi] et R[oberto] de Ver et A[lberico] de Ver et W[illelmo] Mart[el] Apud Oxen[efordiam]