Charter Document - 03790680
Charter Number: | 03790680 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1135 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] A[lexandro] episcopo Linc[olniensi] et Waltero archidiacono Oxon[ie] salutem Mando vobis et precipio ne ponatis abbatem de Rading[is] de aliqua tenura unde ecclesia de Stanton[a] fuit saisita et tenens tempore regis H[enrici] avunculi mei et die qua fuit vivus et mortuus et meo tempore postea et nominatim de Mora Et prohibeo ne predictus abbas inde placitet nisi nominatim precepero sicut pacem meam habere voluerit q[uia] abbatia de Rading[is] et omnes res ei pertinentes sunt in custodia et tutela mea Et precipio ne capella de Mora fiat donec dirationata fuerit T[estibus] []