Charter Document - 03790678

Charter Document - 03790678


Charter Number: 03790678
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Protection
Date: 1136 - 1137
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justic[iis] vicecomitibus baronibus et omnibus ministris suis totius Anglie in quorum potestate ecclesia Radingensis aliquid tenet salutem Precipio quod ecclesia Radingensis et abbas et monachi teneant terras et ecclesias et homines et decimas et prata et consuetudines et libertates et nominatim pratum suum quod Turstinus clamabat et omnes alias possessiones et tenuras suas quecumque sint et ubicumque sint bene et in pace libere et quiete et honorifice sicut unquam melius tenuerunt et quietius tempore domini et avunculi mei regis H[enrici] patris et fundatoris ecclesie illius et die qua fuit vivus et mortuus et die qua ego curam regni et coronam suscepi Ne super hoc versus aliquem placitent nisi coram me ipso qui protector eorum esse debeo et volo Quamvis enim hec tutela de omnibus elemosinis meis ad me universaliter pertineat ecclesiam tamen Radingensem ipsam majorem et specialiorem a me jure rationis expectat T[estibus] regina et R[ogero] de Fisc[anno] et W[illelmo] Martel et Hug[one] Bigot Apud Rading[as]