Charter Document - 03790676
| Charter Number: | 03790676 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Freedom |
| Date: | 1136 - 1154 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f19v,p42) |
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] vic[ecomiti] et preposito Hamtone et omnibus vicecomitibus et baronibus et ministris totius Anglie et portuum maris salutem Precipio quod totum corredium et omnes res abbatis de Rading[is] et monachorum suorum quas ministri eorum affidare poterint suas esse proprias sint quiete de omni theloneo et passagio et omni consuetudine Et prohibeo ne quis super hoc eos inde disturbet super x libr[as] fori[sfacture] Et si quid de suo propter hoc et super hoc captum est reddatur T[estibus] R canc[ellanio] et Will[elmo] Martel Apud Oxon[iam]
