Charter Document - 03790675
Charter Number: | 03790675 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1135 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Add MS 89169 (f17r) |
Charter:
Stephanus dei gratia rex Anglorum et dux Normannorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus principibusque suis et baronibus et omnibus christianis tam presentibus quam futuris salutem in perpetuum Quoniam tres abbatie in regno Anglie Radingia Chelseia Leominstria peccatis exigentibus olim destructe sunt ego auctoritate summi pontificis Romane ecclesie et aliorum pontificum et fidelium meorum pro salute mea et Mathildis regine mee uxoris et antecessorum meorum Willelmi regis avi mei Willelmi quoque et Henrici avunculorum meorum confirmo et stabilio auctoritate regia novum apud Radingiam monasterium a prefato rege Anglorum Henrico avunculo meo et domino fundatum in honore et nomine dei genetricis semper Virginis Marie et Johannis Euangeliste Quecumque autem eidem monasterio ipse donavit ego dono Quecumque confirmavit ego confirmo Ipsam videlicet Radingiam Chealseam Leominstriam cum appendiciis suis silvis agris pasturis pratis aquis molendinis piscariis cum ecclesiis capellis cimiteriis oblationibus decimis Tacheam quoque et ecclesias de Weregrava et Haneburga cum decimis et omnibus appendiciis suis ita ut quomodo ea omnia in manu regis Henrici avunculi et domini mei fuere et ab ipso data et confirmata Radingensi ecclesie sic plena sic libera sic absoluta maneant in manu abbatis et monachorum Radingie Donavit etiam idem rex Henricus avunculus meus et dominus prefato monasterio Radingensi unum monetarium cum moneta apud Londoniam Ibidemque quoque domos et terras et earum redditus cum eadem libertate eidem tenendas concedimus quibus tempore prefati regis eas tenuisse noscuntur Wicheberiam quoque et Rochintonam et Hoctonam domos quoque et terras in Cantebregia et Haintone Ego vero pro anima Henrici regis avunculi mei et domini regia largitione donavi prefato monasterio Henred ita videlicet quod quamdiu mihi placuerit reddet inde mihi c solidos singulis annis abbas Rading[ie] Sicut autem prefatus avunculus et dominus meus rex Henricus statuit et nos statuimus ut nullus persona parua vel magna per debitum aut per consuetudinem seu per violentiam aliquid ab hominibus et terris et possessione Radingensis monasterii exigat non equitationem sive expeditionem non pontium vel castrorum edificationem non uehicula vel summagia non vectigalia non navigia non opera non tributa non xenia set sint monachi Radingenses et familia eorum et res ipsorum absoluti ab omni geldo et theloneo et alia qualibet consuetudine in terris et aquis et transitibus pontium et maris portuum per totam Angliam Sintque abbatis et monachorum eius de hominibus suis et de tota possessione sua et de alienis in ea foris facientibus vel ibi cum forisfacto interceptis hundreda et placita omnia cum soccha et sacca et toll et theam et infangenetheof et utfangenetheof et hamsochna infra burgum et extra burgum in viis et semitis et in omnibus locis cum omnibus causis que sunt vel esse possunt Habeantque abbas et monachi Radingenses in tota possessione sua omnem justiciam de assaltu et furtis et murdris de sanguinis effusione et pacis infractione quantum ad regiam pertinet potestatem et de omnibus forisfactis Quod si abbas et monachi de his justiciam facere neglexerint rex fieri compellat ita ut in nullo libertatem Radingensis ecclesie minuat Veniantque ad hundreda de Radingia et de Leoministria homines circumiacentium maneriorum secundum consuetudinem temporum precedentium Qui si quando vocati fuerint ad justiciam venire contempserint rex inde forisfactum accipiat et venire et satisfacere compellat Decedente abbati Radingensi omnis possessio monasterii ubicumque fuerit remaneat libera et integra cum omni jure et consuetudine sua in manu et dispositione prioris et monachorum capituli Radingensis quia abbas non habet proprios redditus sed communes cum fratribus Qui autem deo annuente canonica electione abbas substitutus fuerit non cum secularibus consanguineis seu quibuslibet aliis elemosinas monasterii male utendo dispendat sed pauperibus et hospitibus et peregrinis suscipiendis curam gerat Terras censuales non ad feodum donet nec faciat milites nisi in sacra veste Christi in qua parvulos suscipere modeste caveat Maturos autem seu discretos tam clericos quam laicos provide suscipiat Nemo de possessione Radingensis monasterii aliquid teneat feodaliter absolutum sed ad censum annuum et servitium abbati et monachis debitum In abbatis et monachorum domo Radingie et possessione nullus per hereditatem officium teneat sed in arbitrio abbatis et monachorum et transmutandis propositis seu aliis quibuslibet officiariis causa consistat Hanc monasterio Radingensi et omnibus ad ipsum pertinentibus in perpetuum dono et confirmo liberam immunitatem et immunem libertatem quam regibus post me in Anglia regnaturis causa dei commendo servandam ut eis dominus conseruet eternam Si quis autem hoc nostre donationis decretum infringere seu minuere seu transmutare scienter presumpserit summus iudex omnium contrahat eum et eradicet cum sua postenitate ut permaneat sine aliqua hereditate in clade et fame Quisquis vero Radingense monasterium cum prefata possessione et libertate seruavenit altissimus qui dominatur in regno hominum bonis omnibus stabiliat eum et seruet in evum Amen