Charter Document - 03790663
Charter Number: | 03790663 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1135 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[Stephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus vicecomitibus et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse martiribus Christi infirmis fratribus de Ponte Audoin[i] ecclesiam de Luissis cum terris et decimis et omnibus rectitudinibus et pertinentibus sicut videlicet G[aleranus] comes de Mellent cui manerium illud dederam requisiuit Hoc autem feci pro anima avunculi mei regis H[enrici] qui locum illum fundari et edificari persuasit et pro animabus predecessorum meorum et pro salute mea et successorum meorum in regno Anglie Volo itaque et firmiter precipio quod predicti fratres bene et quiete et libere et honorifice predictam ecclesiam habeant et teneant in perpetuam elemosinam Et super hoc nullus eos deinceps inde fatigare aut molestare presumat