Charter Document - 03790662

Charter Document - 03790662


Charter Number: 03790662
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Anglorum episcopo Cestrie et justiciario et vicecomiti et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Warwichschira salutem Sciatis quia pro anima regis Henrici avunculi mei et pro salute anime mee et Mathildis regine uxoris mee et puerorum meorum concedo deo et ecclesie Sancte Eadithe de Poleswrda et monialibus ibidem deo servientibus illam donationem quam Robertus Marmiun eis fecit et dedit et alii eis dederunt vel rationabiliter eis daturi sunt tam in ecclesiis quam in terris et omnibus aliis possessionibus Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant sicut predictus Robertus Marmiun et alii domini qui hec predicta eis in elemosinam dederunt et cartis suis confirmaverunt et sicut alie ecclesie terre mee melius et liberius tenent elemosinas et possessiones suas Testibus Mathilde regina et E[ustachio] filio Regis et W de Hosa et R[oberto] de V[er] et H[enrico] de Essexa Apud Sanctum Albanum