Charter Document - 03790653

Charter Document - 03790653


Charter Number: 03790653
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Restoration
Date: 1151 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] dux Normannorum et comes Andegavensium Hugoni archiepiscopo Rothomagensi et omnibus episcopis comitibus baronibus justiciis Norm[annie] atque omnibus suis fidelibus salutem Sciatis me reddidisse Hugoni Paganello Monasteria Huberti cum toto honore ad ea pertinenti et totam baroniam sui patris et in Normannia et in Anglia preter Brehalium Quare precipio quod ipse baroniam illam et omnia ad eam pertinentia bene et in pace et libere et quiete et cum honore teneat cum omnibus libertatibus et consuetudinibus quas pater suus in tempore regis Henrici avi mei ibi habuit in nemore et in plano et in aquis et in terris et in omnibus rebus Testes inde sunt M[atildis] imperatrix Walterus Giffardus com[es] Ricardus Humet constabularius Ricardus de Haia dapifer Jordanus Taisson Guido de Sabl[eio] Willelmus de Ferreriis Manasser Biset Fulco de Cleer Osbertus de Cailleio Gaufridus de Bruercort Robertus de Bruercort Robertus Doisnellus Ricardus [] Saiuellis Apud Rothomagum