Charter Document - 03790635

Charter Document - 03790635


Charter Number: 03790635
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1141
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus filius filie Regis Henrici rectus heres Anglie et Normann[ie] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justic[iariis] vic[ecomitibus] et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie et Normannie salutem Sciatis quod sicut domina mea videlicet mater mea imperatrix reddidit et concessit ita reddo et concedo comiti Alb[er]ico omnes terras et tenementa sua sicut pater eius Alb[er]icus de Veer tenuit die qua fuit vivus et mortuus videlicet in terris in feoudis in firmis in minist[e]r[iis] in vadiis in emptionibus et in hereditatibus Et nominatim cam[er]ariam Anglie sicut Alb[er]icus de Veer pater eius vel Robertus Malet vel aliquis ante[ce]ssorum suorum eam melius vel liberius tenuit cum omnibus consuetudinibus et libertatibus que ad eam pertinent sicut carta matris mee quam inde habuit testatur Et do et concedo etiam ei totam terram Willelmi de Abrincis sine placito pro servitio [suo] simul cum hereditate et jure quod clamat ex parte uxoris sue sicut umquam Willelmus de Arch[is] eam melius tenuit Et turrim de Colecestr[ia] et castellum sine placito finaliter et sine escampa quam citius deliberare ea potero Et omnes tenuras suas de quocumque eas teneat in omnibus rebus sicut carta matris mee quam inde habet testatur Et preter hoc do ei et concedo quod sit comes de Cantebregshir[a] et habeat inde tertium denarium sicut comes debet habere Ita dico si rex Scot[ie] non habeat illum comitatum et si rex illum habuerit perquiram illum ei ad posse meum per escambium Et si non potero tunc deo et concedo quod sit comes de quolibet quatuor comitatuum subscriptorum videlicet Oxenefordshir[a] et Berkesc[i]r[a] et Wiltesc[i]r[a] et Dorsetesc[i]r[a] per consilium et considerationem com[itis] Gloec[estrie] avunculi mei et comitis Gaufridi et comitis Gilleb[erti] et teneat comitatum suum cum omnibus rebus illis que ad comitatum suum pertinent ita bene et in pace et libere et quiete et honorifice et plenarie sicut umquam aliquis comes melius vel liberius tenet vel tenuit comitatum suum Concedo etiam ei in feodo et in hereditate servitium Willelmi de Heliton[a] videlicit x militum ut ipse Willelmus tenuit de comite Alberico Et ipse comes faciat inde servitium michi et heredibus meis Concedo etiam ei et heredibus suis de cremento Diham que fuit Rogeri de Rannis et rectum nepotum ipsius comitis videlicet filiorum R[ogeri] Rames Et similiter concedo ei et heredibus suis Turroc que fuit Willelmi Peverell de Notingham et terram Salamonis presbiteri de Tilleberia Concedo etiam eidem comiti Alberico quod ipse et omnes homines sui habeant et lucrentur omnia assarta sua libera et quieta de omnibus placitis que fecerant usque ad diem qua ad servitium domini mei Comitis Andegavie et mei adheserunt Hec omnia supradicta tenementa concedo ei tenenda hereditarie in omnibus rebus sibi et heredibus suis de me et heredibus meis Quare volo et firmiter precipio quod ipse comes et heredes sui teneant omnia tenementa sua ita bene et in pace et libere et quiete et honorifice et plenarie sicut umquam aliquis comitum meorum melius vel liberius tenuit vel tenet Et preter hoc do et concedo Gaufrido de Veer totam terram que fuit Gaufridi Talebot in dominiis et militibus si eam warantizare potero Et si non potero excambiam dabo ad valentiam antequam inde disseisitus sit [per consilium et] considerationem Comitis G[aufridi] Essex[ie] et Comitis Gilleberti et Comitis Alberici fratris sui Et preter hoc concedo Roberto de Veer unam baroniam ad valentiam honoris Gaufridi de Veer infra annum quo potestatiuus fuero regni Angl[ie] vel aliam terram ad valentiam illius terre Et preter hoc do et concedo eidem comiti cancellariam ad opus Willelmi de Veer fratris sui ex quo deliberata fuerit de Willelmo cancellario fratre Johannis filii Gilberti qui eam modo habet Hanc autem conventionem tenendam affidavi manu mea propria in manu Hugonis de Inga sicut mater mea imperatrix affidavit in manu Comitis Gaufridi Testibus[]