Charter Document - 03790634
Charter Number: | 03790634 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1141 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
M[atildis] imperatrix H[enrici] regis filia et Anglorum domina archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me reddidisse et concessisse Comiti Alberico omnes terras et tenementa sua sicut pater eius Albericus de Veer tenuit die qua fuit vivus et mortuus videlicet in terris in feoudis in firmis in ministeriis in vadiis in emptionibus et hereditatibus Et nominatim camer[ar]iam Anglie sicut Albericus de Veer pater eius vel Robertus Malet vel aliquis antecessorum suorum eam melius vel liberius tenuit cum omnibus consuetudinibus et libertatibus que ad eam pertinent sicut alia carta mea quam inde habuit testatur Et do et concedo ei totam terram Willelmi de Abrinc[is] sine placito pro servitio suo simul cum hereditate et jure quod clamat ex parte uxoris sue sicut umquam Willelmus de Archis ea melius tenuit Et turrim et castellum de Colecestr[ia] sine placito finaliter et sine escampa quam citius [ei] deliberare potero Et omnes tenuras suas de quocunque eas teneat in omnibus rebus sicut carta sua alia quam inde habuit testatur Et preter hoc do ei et concedo quod sit comes de Cantebruggesc[i]r[a] et habeat inde tertium denarium sicut comes debet habere ita dico si rex Scotie non habet illum comitatum Et si rex habuerit perquiram illum ei ad posse meum per escambium Et si non potero tunc do ei et concedo quod sit comes de quolibet quatuor comitatuum subscriptorum videlicet Oxenefordscira Berkscir[a] Wiltescir[a] et Dorsetescir[a] per consilium et considerationem Comitis Gloecestrie fratris mei et Comitis Gaufridi et Comitis Gisleberti et teneat comitatum suum cum omnibus illis rebus que ad comitatum suum pertinent ita bene [et] in pace et libere et quiete et honorifice et plenarie sicut umquam aliquis comes melius vel liberius tenuit vel tenet comitatum suum Concedo etiam ei in feudo et hereditate servitium Willelmi de Helion videlicet decem militum ut ipse Willelmus teneat de Comite Alberico et ipse comes faciat inde michi servitium et michi et heredibus meis Concedo etiam ei et heredibus suis de cremento Diham que fuit Rogeri de Ramis et rectum nepotum ipsius Comitis Alberici videlicet filiorum Rogeri de Ramis Et similiter concedo ei et heredibus suis Turroc que fuit Willelmi Peverelli de Notingeh[am] et terram Salamonis presbiteri de Tilleberia Concedo etiam [eidem] Alberico Comiti quod ipse et omnes homines sui habeant et lucrentur omnia essarta sua libera et quieta de omnibus placitis que fecerant usque ad diem qua servitio domini mei Comitis Andegavie et meo adheserunt Hec omnia supradicta tenementa concedo ei tenenda hereditarie in omnibus rebus sibi et heredibus suis de me et [de] heredibus meis Quare volo et firmiter precipio quod ipse Albericus Comes et heredes sui teneant omnia tenementa sua ita bene [et] in pace et libere et quiete et honorifice et plenarie sicut umquam aliquis comitum meorum melius vel liberius tenuit vel tenet Et preter hoc do et concedo Gaufrido de Ver totam terram [que fuit] Gaudfridi Talebot in dominiis in militibus si eam ei warantizare potero et si non potero escambium ei inde dabo ad valentiam per considerationem comitis Gaufridi Essex[ie] et Comitis Gisleberti et Comitis Alberici fratris sui Et preter hoc concedo Roberto de Veer unam baroniam ad valentiam honoris Gaufridi de Ver infra annum quo potestatiua fuero regni Anglie vel aliam terram ad valentiam illius terre Et preter hoc do et concedo [eidem] Comiti Alberico cancellariam ad opus Willelmi de Ver fratris sui ex quo deliberata fuerit de Willelmo cancellario fratre Johannis filii Gisleberti qui eam modo habet Hanc autem conventionem et donationem tenendam affidavi manu mea propria in manu Gaufridi comitis Essex[ie] Et huius fiducie sunt obsides per fidem et testes Robertus Comes Gloec[estrie] et Milo Comes Heref[ordie] et Brianus filius Comitis et Robertus filius regis et Robertus de Curci dap[ifer] et Johannes filius Gisleb[erti] et Milo de Belloc[ampo] et Radulfus Pagan[el] et Robertus filius Heldebr[andi] et Rob[ertus] de Oileio conestabularius Et convent[ionavi] eidem Comiti Alberico quod pro posse meo Comes Andeg[avie] dominus meus assecurabit ei manu sua propria illud eidem tenend[um] et Henricus filius meus similiter Et quod rex Francie erit mihi obses si facere potero et si non potero faciam quod rex capiet in manu illud [idem] tenendum Et de hoc debent esse obsides per fidem Juhel de Meduana et Rob[ertus] de Sabloill et [Wido] de Sabloill et Paganus de Clarevall[e] et Gaufridus de Clarevall[e] et Andreas de Aluia et Pepinus de Turon[is] et Absalon de Ruminard et Reginaldus Comes Corn[ubie] et Baldwinus Comes Devonie et Comes Gislebertus de Penb[roc] et Comes Hugo de Norfolc et Comes Gaufridus de Essex et Petr[us] de Valon[iis] et alii barones mei quos habere voluerit et ego habere potero erunt inde obsides similiter Et quod Christianitas Anglie que in potestate mea est capiet in manu supradictam conucntionem tenendam eidem comiti Albrico et heredibus suis de me et heredibus meis Apud Oxin[efordiam]