Charter Document - 03790630

Charter Document - 03790630


Charter Number: 03790630
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1141 - 1142
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

M[atildis] imperatrix H[enrici] regis filia Anglorum domina archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justic[iis] vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me dedisse in perpetuam elemosinam canonicis de Osen[eia] prebendam illam de sexaginta solidis quam Peverell presbiter habuit et tenuit que est in hiis tribus maneriis scilicet in Bemsintona viginti quatuor solidos et in Bampton[a] xxiiii solidos et in Hedingdon[a] xii solidos Unde volo et firmiter precipio quod prefatam prebendam teneant bene et in pace et libere et honorifice sicut unquam eam aliquis melius vel honorabilius tenuit Testibus Alexand[ro] episcopo Linc[olniensi] et R[oberto] episcopo Lond[oniensi] et canceliario et Ead[wardo] abbate de Radingg[is] et Rob[erto] de Oyll[i] et Fulc[one] de Oyll[i] Apud Oxeneford[iam]