Charter Document - 03790620
Charter Number: | 03790620 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Peace |
Date: | 1136 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopo Eborac[ensi] et justic[ie] et vicec[omiti] et omnibus ministris suis de Eborac[i]syr[a] et omnibus dominis de quibus Adelolfus episcopus Carlol[ensis] et canonici Sancti Oswaldi tenent salutem Precipio quod Adelolfus episcopus Carlol[ensis] et canonici Sancti Oswaldi teneant omnes ecclesias suas et terras et omnes tenuras suas de quocumque teneant ita bene et in pace et honorifice sicut melius tenuerunt et inde saisiti fuerunt die qua rex Henricus fuit vivus et mortuus Et si super hoc de aliqua re sunt injuste et sine judicio dissai[si]t[i] resaisiantur ne super hoc inde clamorem audiam T[este] W[illelmo] Mart[el] Apud Rading[as]