Charter Document - 03790617
Charter Number: | 03790617 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1136 - 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] Eburardo episcopo Norwyc[ensi] et toto clero et fidelibus suis de Norff[olchia] et Suff[olchia] salutem Sciatis me dedisse et concessisse in elemosinam deo et ecclesie Sancte Trinitatis de Norwyco et monachis in eadem ecclesia deo servientibus ecclesiam Sancti Nich[olai] de Brakendele et ecclesiam Sancti Sepulcri de Norwyco quas Ric[ardus] de Belfag[o] tenebat in elemosina cum omnibus rebus que ad easdem ecclesias pertinent Quare volo et firmiter precipio quod prefati monachi ecclesias predictas teneant bene et in pace et libere et honorifice sicut Ric[ard]us de Belfag[o] vel aliquis ante eum unquam melius vel liberius tenuit T[estibus] Rog[ero] ep[iscop]o Sar[esberiensi] et Rog[ero] de Fisc[ampo] et Will[elmo] Mart[el] Apud Oxon[iam]