Charter Document - 03790616

Charter Document - 03790616


Charter Number: 03790616
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justic[iis] vic[ecomitibus] et omnibus baronibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse deo et ecclesie Sancte Trinitatis de Norwyco et Ebrardo episcopo et omnibus successoribus eius omnia dona subscripta que rex Henricus vel alii an[te]cessores mei vel quicumque fideles dederunt eis et monachis in ecclesia illa deo servientibus in perpetuam elemosinam sicut carte eorum testantur scilicet manerium de Thorp cum omnibus ei adjacentibus ex dono regis Henrici sicut illud in manu sua habuit liberum et quietum in omnibus consuetudinibus et Gabetonam de dono Willelmi regis avunculi mei cum omnibus ei pertinentibus et Niwetonam et Etonam cum omnibus pertinentibus eis ex dono regis Henrici et partem de burgo meo de Norwyco a terra episcopi usque ad aquam et a ponte Sancti Martini usque ad terram Sancti Michaelis ex dono regis Henrici cum omnibus consuetudinibus sicut erat in manu regis Et prolongationem feriarum apud Norwycum ab ortu solis in vigilia Pent[ecostes] per totam ebdomadam usque ad occasum solis in secunda feria post octabas Pent[ecostes] cum omnibus consuetudinibus que ad jus feriarum pertinent et hoc per totam leucam circa Norwic[um] Item feriam unam apud Lynam in festo Sancte Margarete per tres dies Item feriam unam apud Hoxam in festo apostolorum Petri et Pauli per tres dies Et volo et precipio quod bene et in pace et libere teneant in bosco et plano in pratis et pasturis in via et semitis in burgo et extra in aqua et extra in omni loco et omni re cum soca et saca tol et tem et infangenethef et cum omnibus consuetudinibus et libertatibus pertinentibus terris illis et ad ius feriarum sicut carte regis Henrici et regis Willemi testantur T[estibus] W[illelmo] arch[iepiscopo] Cant[uariensi] et H[enrico] ep[iscopo] Wint[oniensi] et R[ogero] ep[iscop]o Sar[esberiensi] et A[lexandro] ep[iscopo] Lync[olniensi] et N[igello] ep[iscop]o de Ely et Comite Gloec[estrie] Rob[er]to et R[oberto] de Ver et A[lberico] de Ver [et]M[ilone] Gloc[estrie] [Apud] Oxon[iam]