Charter Document - 03790615

Charter Document - 03790615


Charter Number: 03790615
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1136 - 1137
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciis baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me dedisse et concessisse in perpetuam elemosinam deo et ecclesie Sancte Marie et Sancti Johannis de Norwico et monialibus meis ibidem deo servientibus illam terram exculti bilem quam habeo apud Norwicum in campis videlicet xxv solidatas terre et pratum ad terram illam adjacens Et volo quod in ipsa terra fundent ecclesiam suam Et preterea concedo eis et firmiter precipio quod bene et in pace et libere et quiete teneant hec omnia predicta et omnes res suas alias et teneduras et homines infra burgum et extra de quocumque teneant sicut unquam melius et honorificentius tenuerunt et sicut ego ipse liberius terram predictam tenui dum in manu mea esset cum soca et saca et toll et team et infangenetheof et cum omnibus libertatibus cum quibus ego ipse melius tenui Et preter hoc si quis eis aliquid contulerit beneficii a deo retributionem accipiet et a me dignas gratias Et prohibeo ne super hoc aliquis eis aliquam presumat inferre molestiam T[estibus] ep[iscop]o Sar[esberiensi] et Hug[one] Big[od] et R[oberto] fil[io] Ric[ardi] Apud Oxenef[ord]