Charter Document - 03790612
| Charter Number: | 03790612 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1136 - 1154 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] episcopo Lincol[niensi] justic[ie] vic[ecomiti] baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Norh[amp]t[on]sire salutem Sciatis quia pro dei amore et pro salute anime sue Sim[on] Com[es] dedit et concessit deo et Sancto Andree et monachis Norh[amp]t[one] unum ex molendinis de Torp illud scilicet quod propinquum est abathie sue et preter illud vii acras terre ibidem Ego autem donationem illam concedo ratam et inconvulsam esse sigilli mei attestatione corroboro Test[ibus] Rob[ert]o comite de Legrec[estria] Ric[ard]o de Cha[n]uile et Normanno de Verdon Will[elm]o de Caisn[eto] et Hugone de Halding Apud Eboracum
