Charter Document - 03790611

Charter Document - 03790611


Charter Number: 03790611
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] episcopo Linc[olniensi] et Comiti Simoni et justic[ie] [et] vic[ecomiti] [et] baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Norh[am]t[on]sire salutem Sciatis quia concedo et confirmo illam donationem quam Willelmus de Abrinc[is] fecit deo et ecclesie Sancti Andree et monachis ibidem deo servientibus de manerio de Siwelle et eius pertinentiis Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia predicta et monachi illud manerium cum pertinentiis teneant et inperpetuum possideant bene et in pace libere honorifice et quiete in omnibus rebus et libertatibus et consuetudinibus ei terre pertinentibus sicut idem Will[elmu]s de Abrincis illas melius et liberius tenuit et sicut ipse illas eis dedit et carta sua confirmavit Test[ibus] Comite Symon[e] Ricardo de Canvill[a] Roberto Grimbo [vice]comite Apud Norhampton[am]