Charter Document - 03790610

Charter Document - 03790610


Charter Number: 03790610
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Protection
Date: 1135 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] episcopo Linc[olniensi] justic[iis] vic[ecomitibus] et omnibus ministris suis totius Anglie salutem Precipio quod monachi Sancti Andree Norh[amp]t[oniensis] teneant terras et ecclesias et decimas et omnes res suas in burgo et villa et elemosinis bene et in pace juste libere et honorifice sicut melius tenuerunt tempore regis Henrici et die qua fuit vivus et mortuus ne super hoc fiat eis inde iniuria vel conturnelia nec implacitent[ur] nisi nominatim precepero Teste canc[ellario] Apud Norh[amp]t[onam]