Charter Document - 03790608
Charter Number: | 03790608 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Penalties |
Date: | 1137 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus et omnibus filiis et fidelibus sancte Ecclesie per Normanniam constitute salutem Sciatis quia in presentia H[ugonis] Rothomagensis archiepiscopi et Johannis Lexoviensis et A[udini] Ebroicensis et I[ohannis] Sagiensis et A[lgari] Constantientis episcoporum et omnium baronum meorum subscriptorum communi consilio et assensu hoc de occisoribus qui homines in treuiis et pace Ecclesie occidunt et treuias infringunt statutum et firmatum est quod si occisorem illum aliquis duello appellare voluerit duellum illud in curia mea tenebitur et si inde convictus fuerit episcopus ille in cuius diocesi hoc factum est emendam suam id est ix librarum de pecunia convicti per manus justicie mei habebit Si vero de pecunia illius amplius remanserit hoc meum erit Si vero pecunia illius ad illas ix libras perficiendas non suffecerit totum illud minus episcopus habeat ita quod nichil inde ad opus meum accipietur donec episcopi totam emendam habeant si pecunia illa ad hoc suffecerit Si vero defuerit qui occisorem illum duello probare velit ipse occisor in Ecclesia Dei per judicium Ecclesie se purget et si convictus ibi fuerit idem fiat de emenda episcoporum et mea sicut scriptum est superius Si quis occisorum et infractorum justicie subterfugerit et de terra mea exierit de emenda idem erit et si mecum pacem fecerit emenda episcopi in pace quam fecero non erit set reddet eam episcopo vel pacem inde cum eo faciet Testibus [Adelulfo] episcopo Carlol[ensi] et G[alerano] comite de Mell[en]t[o] et Unfrido de Buhun et Roberto Avenello Apud Ebroicas