Charter Document - 03790599
Charter Number: | 03790599 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1147 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Gaufridus dux Normannie et comes Andegavensis H[ugoni] archiepiscopo Rotomagensi et episcopis Normannie et omnibus baronibus ballivis et amicis et fidelibus suis salutem Sciatis quod ego dedi ecclesie Beate Marie Virginis de Mortuomari et fratribus ordinis Cisterciensis ibidem deo servientibus in ipsa valle Mortuimaris xxx acras terre pro salute anime Fulchonis regis Jer[usa]lem patris mei et Erkenburgis comitisse matris mee et pro salute anime mee et Matildis uxoris mee filiorumque meorum et pro anima regis H[enrici] atque omnium amicorum meorum ad libitum suum excolendas Et in landa de Belfuissel clvii et apud Boschentinum cxliii pasturas etiam suas et pasnagia omnesque aisientias sibi necessarias tam in edificiis suis agendis quam etiam in ceteris actionibus suis libere et quiete imperpetuum possidendas Et hoc quidem concedentibus Matilde videlicet uxore mea filiisque meis Henrico Gaufrido atque Willelmo ita tamen si terra supramemorata fossatis fuerit terminata Quod totum ut semper ratum permaneat sigilli mei impressione confirmo Testes huius rei sunt Ricardus cancell[arius] Willelmus de Rom[ara] comes Linc[olnie] Willelmus de Vernon Robertus de Novoburgo Alexander de Boh[un] Osb[ertus] de Caileio Eng[elranus] de Wascoil Joisl[inus] de Tur[onibus] Goffredus de Bruer[ia] Hec vero concessio facta est et hec carta data apud Rotomagum anno ab incarnatione domini MCXLVII a Pascha precedenti mense Octobris v Idus ejusdem mensis epacta XXVIII