Charter Document - 03790597
| Charter Number: | 03790597 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1141 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
M[athildis] imperatrix H[enrici] regis filia Rogero comiti de Warewic et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Warewicscir[a] salutem Sciatis me concessisse Turstino de Mont[eforti] quod habeat mercatum die dominica ad castellum suum de Bellodeser[to] Volo igitur et firmiter precipio quatenus omnes euntes et stantes et redeuntes de mercato predicto habeant firmam pacem Teste Milone de Glocestria Apud Wintoniam
