Charter Document - 03790596
Charter Number: | 03790596 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1144 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Gaufridus comes Andegavis et dux Normannorum cunctis baronibus meis vicecomitibus ministris et omnibus hominibus meis salutem Sciatis quod habeo in mea propria custodia abbatiam de Monteburgo omnes monachos et omnes res ad eos pertinentes tanquam meam propriam elemosinam sicut habuit rex Henricus antecessor meus Et concedo abbatie et ipsis monachis quicquid concessit eis predictus rex in omnibus rebus et in omnibus consuetudinibus et unde habent ipsius regis cartas et brevia et ut habeant omnes consuetudines suas in forestis meis liberas et quietas et focum in Monteburgo et ut sint quieti a theloneo et consuetudine ubicunque vendant vel emant vel conducant aliquid quod homines eorum possint affidare esse proprium ecclesie et monachorum et omnes donationes baronum quas dederunt vel dederint ipsi ecclesie Precipio igitur vobis ut abbatiam et quicquid ad eam pertinet manuteneatis et defendatis et regatis sicut meam propriam elemosinam ne pro penuria recti inde clamorem audiam T[estibus] Will[elmo] de V[er]no[n] Alex[andro] de Bohun Pag[ano] de Claris vall[ibus] Th[oma] cancellario Rob[erto] de Curc[eio] Apud Luxou[ium] + Preterea concedo eidem abbatie coram supradictis testibus illam terram que est inter suam terram et forestam usque ad riuum et ipsum riuum sicut descendit de veteri fonte et quoddam warlocum quod est in altera parte