Charter Document - 03790590
Charter Number: | 03790590 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1135 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] episcopo Lincoln[iensi] et justic[ie] et vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Oxenefordschir[a] salutem Sciatis quia concedo et confirmo donationem illam quam Rogerus de Calz fecit deo et ecclesie Sancte Marie de Messend[ena] et canonicis ibidem deo servientibus de tribus hidis terre quas habebat in Hernicote Quare volo et firmiter precipio ut predicti canonici terram illam bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant et habeant in bosco et plano in pratis et pascuis et omnibus aliis pertinentiis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus eidem terre pertinentibus cum quibus prefatus Rogerus vel aliquis antecessorum suorum illam melius et liberius tenuerunt et in perpetuam elemosinam sicut idem Rogerus eis illam dedit et concessit Testibus Rob[er]to de Ver et Wydone filio Tesc et Walkelino Wisdelou et Rob[er]to de Spineto Apud Lond[oniam]